Skip to content


praefatio linguae Latinae de finibus atque scopis

Salutem plurimam tibi diximus in pagina nostra. Speramus te hic multas res utiles et optabiles invenire posse.

Etiam inchoamus librum novum Colloquiorum Latinorum scribere. Linguam Latinam existimamus instrumentum vere universalem ad communicanda cogitata inter homines totius orbis terrarum aptissimum esse.

Historia huius linguae eximiae iam circiter tria milia annorum comprehendit. Originaliter erat lingua parvi gentis Italicae Latinorum, decursu temporis ad sermonem communem totius Italiae crevit et, crescente potestate et gloria Rei Publicae Romanae et Imperii Romani, locum cepit linguae communis Imperii Romani civium variarum nationum et maximi momenti erat etiam ad relationes reciprocas inter gentes orbis terrarum. Post occasum Imperii Romani continuavit lingua Latina esse vehiculum educationis, cultus civilis, iuris, medicinae, artium liberalium per totum Medium Aevum. Temporibus Renatarum Artium permulta facta sunt ad conservandas recolendasque normas “aureae” Latinitatis. Innumerabiles libri latine scripti sunt, tractatus scientiarum naturalium, theologici, philosophici etc. Lingua Latina ad docendum in omnibus Studiorum Universitatibus Europae serviebat. Sacerdotes in ecclesiis catholicis latine tantum usi sunt. Lingua haec caro et sanguis omnium linguarum novarum Europae facta est et nos haeredes Romanorum esse sentimus. Nemo nostrum linguam Latinam alienam nobis esse existimat.

Ab antiquissimis temporibus homines unam linguam communem omnibus intelligibilem desiderabant. Innumerabiles linguae artificiales eum ad finem inventi sunt, sed conamina ea fere omnia frustrata sunt. Quo in statu, exempli gratia, lingua ‘Esperanto’ dicta est? Haec lingua artefacta a doctore Zamenhof in Varsovia confecta ante annos centum multis-ne hominibus hodie nota ac familiaris est? Abhinc annos 50 alia lingua confecta erat ‘Interlingua’ appellata, quis vestrum aliquid de lingua ea audivit? Num omnino necesse erat linguam aliquam novam excogitare? Mea quidem opinione una sola causa maximi est momenti: nulla natio aliquam linguam nationalem ac linguam totius generis humani accipere vult. Revera lingua Anglica hodie vehiculum principale communicationis internationalis est, sed eo ipso facto invidiam saepe maximam excitat et odium erga homines, quibus sermo patrius est. Omnis nempe lingua viva aspectum proprium mundi exprimit, valores proprios proponit. Lingua Latina iis vitiis caret. Etiam hodie fons est infinitus de quo nova vocabula hauriuntur ad notiones scientiarum omnium novas et inauditas exprimendas. Omnia ope linguae Latine ab hominibus cuiusque nationis creata iam dudum hereditas nostra communis est.

Ab initio saeculi XX-imi studia latina turpissime neglecta iacebant. In scholis tamquam lingua “mortua” docebatur. Etiam viri docti studiis ‘classicis’ dediti latine opera sua scribere desierunt. Sed quae lingua “mortua” existimanda est? Lingua Hebraica iam temporibus Iesu Christi mortua erat, in Palaestina omnes tunc Aramaice et Graece loquebantur. Nihilominus in Israele renato hodie lingua Hebraea vivit et floret, iam multis generationibus Israelis civium lingua nativa est, nemo eam dubitat quamcumque notionem modernam exprimere posse. Linguam Latinam ad novam revocare vitam multo est facilius.

Saeculo XX-imo etiam motus pro Latinitate Viva exortus est. Conventus plurimi fautorum et cultorum Latinitatis Vivae locum habebant in Francogallia, Italia, Germania, Romania aliisque terris. Permanens Academia Latinitati Fovendae {ALF} anno 1966-o condita est. Decimus Conventus ALF diebus 5-13 Septembris anni MMII Matriti celebrata est. Copia magna Actorum Periodicorum in toto terrarum orbe edita est, multi circuli et associationes fautores Latinitatis Vivae exsistunt. Radiphonia Finnica Generalis hebdomadales Nuntios Latinos emittit. Radiophonia Bremensis semel in mense tales nuntios Latinos emittit. Omnes emissiones in Interrete etiam inveniri possunt.

Posted in Living Latin.